- SISYMBRIUM
- SISYMBRIUMplanta Veneri grata, myrto sociari in coronis olim solita. Et quidem Ovidius alloquens vulgares puellas, vult eas offerre huic idolo coronas textas e sisymbrus, myrto. rosa, Fastor. l. 4. v. 869.Cumque sua domina data grata sisymbria myrto,Textaque composita iuncea vincla rosa.Etiam Sponsi sisymbriô, sicut sponsae asparagô, coronari olim soliti. Quod eliciunt aliqui ex illo Aristophanis in Avibus, ubi, cum Epopis dixerat, suos in hortis pascere alba sesama, myrta, papavera et Sisymbria; respondet Euelpis,Τ῾μεῖς μὲν ἄρα ζητε Νυμφίων βίον.Vos igitur vivitis sponsorum vitam.Ad quae verba Scholiastes, sisymbria interpretatur φύλλα οἷς ἐςτεφανοῦντο οἱ Νυμφίοι, folia quibus coronabantur sponsi. Sed intelligi item locum illum, quasi molliorem et delicatulam procorum vitam tantum designaret, ex Erasmo Chil. 2. Cent. 6. adag. 69. ait Seldenus Uxor. Hebraic. l. 2. c. 23. Plura de hac Planta, vide apud Plin. l. 20. c. 22. Dioscoridem l. 2. c. 155. et seqq. Theophrastum de Plant. l. 7. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.